- PARAPEGMA
- PARAPEGMAGraece παράπηγμα, proprie tabula est aenea, columnae alicui solita affigi, ςτυλοπινάκιον hine quoque Graecis. In cuiusmodi tabulis Leges, Edicta, Agrorum divisionum formae, Canones siderum Astronomici, et alia vulgo incidebantur, et in locis publicis adfigebantur. Auctores Agrimensoriae, post aes fixum: i. e. post tabulam aeream fixam, quae agrorum formam descriptam et incisam continebat. Et apud Virg. l. 6. Aen. v. 622.——— Leges fixit pretiô atque refixit.Quia tabulis aeneis in sculpebantur columnae aut pilae in loco publico adfigendis, quae refingebantur quum lex abrogabatur. Servius: Fixit autem ideo, quia incisa in aeris tabulis adfigebantur, Α` παραπήζαςθαι, quâ voce utitur Plato Axicoho. Sic ita que in rebus Astronomicis, in παραπήγμασι talibus describebantur Caeli ratio et siderum occidentium orientiumque ac tempestatum significatio cum quadripartitis anni cardinibus et aliis eiuscemodi effectibus eventibusque Mundi: Πίνακας vocat, Theo, χαλκᾶ γραμματεῖα Aelian. l. 10. c. 7. Quod qui faciebant, ab illo canone sic insculpto et in tabulis istiusmodi publice exposito, dicebantur Astrologi Κανονικοὶ, de quibus vide supra. Hinc inter opera Mathematica Democriti, recensetur a Diogene Laertio, l. 9. c. 48. Μέγας ενιαυτὸς ἢ Ἀςτρονομίης παράπηγμα: quod parapegma seu tabula, Astrologiam continebat magni illius, quem composuerat, Anni Qui enim periodos ex multis annis compositas ediderunt Astrologi, earum παραπήγματα simul etiam publicare solebant, h. e. tabulâ in publico affixâ canonem proponere, ortuum et occasuum stellarum errantium, defectuum Solis et Lunae, aequioctiorum et solstitiorum, variarum caeli tempestatum et similium. Primus autem Meton id instituit, qui solstitiô aestivô observatô Heliotropium suum erexit, h. e. monumentum Astrologicum, in quo descripta solstitia omnia et aequinoctia totius enn eadeceteridis suae vulgavit, cum canone siderum et tempestatum significatione, atque eclipsium Solis notatione. Quem postea sequuti Astrologi, passim per oppida Graeciae, publicis locis tabulas Astronomicas enneadeceteridem proponere coepêre, quibus significarent, qualis hiems futura esset annis singulis periodi, qualis aestas et qualis autumnus, qui venti flaturi, quando pluviae vel serena ventura, uti refert Theon ad Aratum. Inter quos Oenopides Astrologus Chius, ulterius progressus, Olympiae dedicavit aeneam tabulam, ἐγγράψας τὴν ἀςτρολογίαν τῶ ἐνὸς δέοντων ἐζήκοντα ἐτῶν, φήσας τὸν μέγαν ἐνιαυτὸν εἶναι τοῦτον, inscribens illi Astrologiam novem et quinquaginta annorum, h. e. stellarum ortus et occasus, cum tempestatum significationibus per totum illius periodi ambitum, descriptos ac notatos. Aliorum meminit Vitruvius l. 9. c. 7. Eudoxi, Euctemonis, Callippi, Phaini, Hipparchi, Arati etc. qui omnes periodos promulgârunt, et earum astricum canonem parapegmatis consignârunt et explicatum posteris tradiderunt. Atque de his perapegmatis exponen da sunt Ἡλιοτρόπια illa, quorum exstat mentio in Veterib. scriptis, de quibus vide supra suô locô. Ex iis itaque in publico propositis ediscebat populus, quando servanda essent Solistitia et Aequinoctia; quid Siderum ortus et occasus proderent; tempestates anni denique et varium caeli morem pernoscebat: cum nihil aliud continerent, quam digestionem siderum in dies et noctes per aliquot annorum ambitum (aliquibus tetraeteridas, aliis Octaeteridas, Enneade ceteridas, et plurium etiam annorum, excogitantibus) explicatam; cuiusmodi periodis putabant ortus et occasus stellarum in orbem redire et omnium πλαυωμένων τε καὶ ἀπλανῶν ἀποκατάςτασιν fieri. Diversis vero in locis diversi Astronomi observârunt et monumenta suarum observationum in illis urbibus, quibus consederant, publicârunt, et erexerunt: ut Phainus etMetro Athenis, qui ex Lycabetto monte stellarum motus speculabantur; Cleostratus, in Tenedo Insul. ab Ida monte; Matricetas Methymnae a Lepetymno etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 740. et seqq. nec non p. 860. ubi et quaedam de parapegmatis Historicis Fabulosis ac Geographicis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.